{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 1.9","citation":"Augustine, Contra Felicem 1.9","ref":"1.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":192,"text":"FEL. dixit: Et ego respondeo ad quod dicit sanctitas tua, quia in Paulo uenit spiritus sanctus paracletus. AUG. dixit: Non in solo. FEL. dixit: Ego de ipso ago, quia, si in ipso, et in omnes.. et si in ipso — Paulus enim in altera epistula dicit: ex parte scimus et ex parte prophetamus; cum uenerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea, quae ex parte dicta sunt — nos audientes Paulum hoc dicere, uenit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit: mitto uobis spiritum sanctum. et Paulus uenit et dixit et ipse quia uenturus est, et postea -nemo uenit; ideo suscepimus Manichaeum. et quia uenit Manichaeus et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc in Paulo non audiuimus nec in ceterorum apostolorum scripturis, hoc credimus, quia ipse est paracletus. itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi paracletus loquitur, id est spiritus sanctus, de quo uoluero interrogare, et docueris me, credo et renuntio.","prev":{"citation":"Contra Felicem 1.8","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.8"},"next":{"citation":"Contra Felicem 1.10","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}