{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 2.1.1-16","citation":"Augustine, Contra Felicem 2.1.1-16","ref":"2.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.1.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":276,"text":"Cum uentum esset ad diem praestitutum, id est ad pridie iduum Decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis. AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponiregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, di-. lationem te petiisse meministi, cum ad ea, quae interrogaueram in praesenti respondere non posses. si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum, aliquid excogitasti, responde. hoc enim tunc interrogaueram: si deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est, quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem deum colitis, qualem ueritas et apostolica doctrina testatur. FELIX dixit: Ei quo a sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reuersus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque uelles interrogare, uentum est ad diem . et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae, unde me instruere possem — nullus enim ad certamen exit, nisi prius meditatus fuerit et nullus litigator potest sine suis chartis litigare — similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum. AUG. dixit: Istam tergiuersationem tanto dierum spatio cogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adiuuare nihil poterit. notum est enim omnibus, qui aderant, quos etiam nunc adesse uideo, te dierum tantum dilationem petisse, debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. noui te petisse codices non quidem ad instructionem inspiciendos, uerum hoc longe, antequam peteres dilationem; cum uero dilationem petisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem. FEL. dixit: Modo peto, codices reddantur mihi, et uenio ad certamen post biduum;","prev":{"citation":"Contra Felicem 1.20","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.20"},"next":{"citation":"Contra Felicem 2.1.17-36","label":"2.1.17 to 2.1.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.1.17"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}