{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 2.18.29-41","citation":"Augustine, Contra Felicem 2.18.29-41","ref":"2.18.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.18.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.18.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.18.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":239,"text":"quia de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram, unde faceret hominem. quomodo fecit deus argentum argentario, unde faciat uasculum; sed ipse fecit et, quod non erat, ut esset, et quod inde rursus esset, quod iam ipse ex nihilo creauerat, ut esset. sic ergo corpus, sic anima, sic intellegitur uniuersa creatura facta a deo, non genita de deo, ut hoc sit, quod deus. proinde modo forte eliges, quid teneas et quid respuas. elige, quid sit melius. quoniam uidemus multa mutabilia et ipsa tamen bona quamuis mutabilia, multa mortalia et ipsa tamen bona quamuis mortalia, bonum autem incommutabile omnino ipse deus est, quid melius sit tibi tenere elige: deum mutabilem esse, an quod deus fecit esse mutabile, quia necesse est, ut unum de duobus dicas. si nolueris admittere id, quod fecit deus, esse mutabile, restat, ut dicas ipsum deum esse mutabilem. ut . autem ab hoc sacrilegio te purges et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam dei esse mutabilem, quare non concedis deum, qui uere est et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit: ego sum qui sum, fecisse omnia bona, sed non sibi paria? proinde quia incommutabilis ipse est, non est mirum, si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit et per eius misericordiam liberari.","prev":{"citation":"Contra Felicem 2.18.1-28","label":"2.18.1 to 2.18.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.18.1"},"next":{"citation":"Contra Felicem 2.19","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}