{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Felicem 2.8.35-52","citation":"Augustine, Contra Felicem 2.8.35-52","ref":"2.8.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.8.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.8.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.8.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Felicem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a"},"verse":false,"words":298,"text":"nam si alio peccante alium paenitet, non est ista prudens, sed insana paenitentia. secundum uos autem nulla peccata sunt. gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. nullum ergo inuenis peccatum, quod damnet deus, nullum inuenis peccatum, quod paenitentia possit sanari. si. autem paenitentia est, et culpa est; si culpa est, et uoluntas est; si uoluntas est in peccando. natura non est, quae cogat. sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt inplere, quod uolunt — unde apostolus dicit: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in legem peccati, quae est in membris meis — manifestum est hoc uenisse de traduce primi peccati Adam et de consuetudine mala. nam hodieque libera uoluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contra eos lex habitet in membris eorum. sed qui concipiunt timorem dei et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico et sicut bono curatori. ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et paenitentiae sanantur. superbi uero dicentes se iustos aut dicendo, quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt et experiuntur iustum iudicium dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. non est ergo indignum, ut deus dicat: ite in ignem aeternum eis, qui eius misericordiam per liberum arbitrium respuerunt, et dicat: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum eis, qui per liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi sunt, paenitentiam egerunt, displicuerunt sibi, quales fuerunt et quales per eum facti sunt, illi placuerunt. tu ergo iam ad hoc, quod interrogaui, responde — sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus —: si deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit ?","prev":{"citation":"Contra Felicem 2.8.1-34","label":"2.8.1 to 2.8.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.8.1"},"next":{"citation":"Contra Felicem 2.8.53","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.8.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.8.53"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}