{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Fortunatum 15","citation":"Augustine, Contra Fortunatum 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Fortunatum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b"},"verse":false,"words":207,"text":"AUG. dixit: Contraria ista, quae te mouent, ut aduersa sentiamus, propter peccatum nostrum, id est propter peccatum hominis contigerunt. nam omnia deus et bona fecit, et bene ordinauit; peccatum autem non fecit et hoc est solum, quod dicitur malum, uoluntarium nostrum peccatum. est et aliud genus mali, quod est poena peccati. cum ergo duo sint genera malorum, peccatum et poena peccati, peccatum ad deum non pertinet, poena peccati ad uindicem pertinet.etenim ut bonus est deus, quia omnia constituit. sic iustus est, ut uindicet in peccatum. cum ergo omnia optime sint ordinata, quae uidentur nobis nunc aduersa esse. merito contigit hominis lapsi, qui legem dei seruare noluit. animae enim rationali, quae est in homine, dedit deus liberum arbitrium; sic enim posset habere merita, si uoluntate. non necessitate boni essemus. cum ergo oporteat non necessitate, sed uoluntate bonum esse, oportebat, ut deus animae daret liberum arbitrium. huic autem animae obtemperanti legibus suis omnia subiecit sine aduersitate, ut ei cetera, quae deus condidit, seruirent. si et ipsa deo seruire uoluisset; si autem ipsa noluisset deo seruire, ut ea, quae illi seruiebant, in poenam eius conuerterentur. quare si recte omnia a deo ordinata sunt, et bona sunt et deus non patitur malum. FORT. dixit : Non patitur, sed malum praeuenit deus.","prev":{"citation":"Contra Fortunatum 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/14"},"next":{"citation":"Contra Fortunatum 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}