{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Fortunatum 21.46-60","citation":"Augustine, Contra Fortunatum 21.46-60","ref":"21.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/21.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/21.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/21.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Fortunatum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b"},"verse":false,"words":250,"text":"quod ubique uersatur. quam radicem et arborem malam dominus noster appellauit numquam fructus bonos adferentem, quam non plantauit pater suus, ac merito eradicari et in ignem mitti. nam quod dicis contrariae naturae peccatum debere inputari, illa natura mali est; et id esse peccatum animae, si post: commonitionem saluatoris nostri et sanam doctrinam eius a contraria et inimica sui stirpe se segregauerit anima, et purioribus se adornans anima; aliter non posse substantiae suae reddi. dictum est enim: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. nunc uero quia ueni et locutus sum et noluerunt mihi credere. ueniam de peccato non habebunt. unde paret recte esse paenitentiam datam post aduentum saluatoris et post hanc scientiam rerum, qua possit anima acsi diuino fonte lota de sordibus et uitiis tam mundi totius quam corporum, in quibus eadem anima uersatur, regno dei, unde progressa est, repraesentari. nam dictum est ab apostolo, quod prudentia carnis inimica sit deo: legi enim dei non est subiecta, nec enim potest. paret ergo his rebus, quod anima bona factione illius, quae legi dei non est subiecta, peccare uidetur, non sua sponte. namque idem sequitur, quod caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. ut non quaecumque uultis, illa faciatis. dicit iterum: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in legem peccati et mortis. ergo miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius nisi gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo?","prev":{"citation":"Contra Fortunatum 21.28-45","label":"21.28 to 21.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/21.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/21.28"},"next":{"citation":"Contra Fortunatum 22.1-25","label":"22.1 to 22.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/22.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}