{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Fortunatum 9","citation":"Augustine, Contra Fortunatum 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Fortunatum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024b"},"verse":false,"words":147,"text":"AUG. dixit: Notum est omnibus catholicam fidem ita se habere, quod dominus noster, id est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, ad liberationem nostram hominem suscepit. in ipso homine, quem suscepit. demonstrauit illa, quae dicis. nos autem nunc de ipsius dei et ineffabilis maiestatis substantia quaerimus, utrum ei aliquid nocere possit. an non possit. si -enim potest aliquid nocere ei, non est inuiolabilis. si non potest ei aliquid nocere, quid ei factura erat gens tenebrarum, contra quam dicitis bellum gestum esse a deo ante constitutionem mundi, in quo bello nos, id est animas, quas modo indigere liberatoris manifestum est. commixtas esse omni malo et morti inplicitas adseritis ? redeo enim ad illud breuissimum: si poterat ei noceri, non est inuiolabilis; si non poterat, crudeliter huc nos misit, ut ista patiamur. FORT. dixit: Anima dei est, an non?'","prev":{"citation":"Contra Fortunatum 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/8"},"next":{"citation":"Contra Fortunatum 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}