{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.23","citation":"Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.23","ref":"1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025"},"verse":false,"words":289,"text":"Et nos confitemur, ut dicitis, non solis apostolis esse dictum: beati eritis, cum uos persecuti fuerint homines. ad omnes enim hoc pertinet, non qui post illos quamlibet persecutionem passi sunt siue patiuntur siue qui passuri sunt, sed qui propter iustitiam, sicut et ipsi. nam hoc paulo superius dixerat: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum; deinde ista subiunxit, quae commemorare et frustra uobis usurpare uoluistis. frustra enim beatitudinem istam pertinere ad uos putatis, quando in uobis iustitiam, cui praemium debeatur, non demonstratis. quin immo e contrario etiam pro iniquitate patimini, minus ab aliis, plus a uobis, ut ante dei iudicium quod futurum est etiam ipsi uobis quod meremini ex aliqua parte reddatis. unde quia tu ipse dixisti non hoc solis apostolis, sed omnibus dictum, ne usque ad illos fides praemia habuisse uideretur: sicut hoc ergo non solis apostolis, sed omnibus dictum est, qui etiam post illos propter iustitiam fuerant mala quaecumque passuri, sic etiam omnibus illud dictum est: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam. quare hoc non facitis, si ad eorum societatem, quibus haec dicta sunt, pertinetis? quod quidem etsi feceritis, non ideo pertinebitis, quia et latrones hoc facere possunt, quos inquiri leges publicae iusserunt. uerumtamen quia hoc facere non uultis, de compendio uos ad istos, quibus haec dicta sunt, non pertinere monstratis. et ut uos multo manifestius ipsa excusatio uestra ab illo numero uerorum christianorum ostendat alienos, loca quo confugiatis, quae ille usque in finem saeculi non defutura promisit, uobis deesse iam dicitis, nullo modo illum quod falsa promiserit conuincentes, sed uos ad eorum consortium quibus hoc promisit non pertinere monstrantes et ideo non ueraces martyres, sed haereticos uos esse fallaces. quid uobis ulterius dicamus, quando lingua uestra uos uincit?","prev":{"citation":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.22.31-32","label":"1.22.31 to 1.22.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.22.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.22.31"},"next":{"citation":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.24","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa025/stoa0040.stoa025.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}