{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.12.1-12","citation":"Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.12.1-12","ref":"2.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.12.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025"},"verse":false,"words":282,"text":"Quamquam totam quaestionem et totum quod inter nos agitur uno uerbo tribuni satis diligenter exposito omnino soluisti. cum enim ego dixissem: neque hoc in tribuni litteris legitur a te in ueritate inuocatum nomen dei, quia ipsum prorsus uerbum ibi non legeram, tu respondisti: falleris uel potius fallis, nam uerba tribuni sunt: (neue tantum opus, domus domini, ubi a te saepius dei et Christi eius inuocatum nomen est, per religionem tuam ibidem constitutam concrematum esse dÜ-atur). intellege, quia in ueritate religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur. quando ego id aduerterem, quando ita ratiocinarer, quando aliud ex alio sic probarem? fateor, fugit hoc aciem quantulicumque ingenii mei et ideo crede mihi falli me ibi potuisse, non, ut dixisti, fallere uoluisse in uerbo. itaque tribunus tamquam homo militaris errauit, ut ei, quem scit uel credit haereticum, diceret: per religionem tuam, cum haeresis non religio, sed superstitio, religio autem non in falsitate, sed in ueritate propria locutione dicatur. proinde secundum hanc expositionem tuam uerus dei cultus religio, falsus autem superstitio nuncupatur. audi ergo te ipsum, obaudi tibi ipsi, et nos sequi minime recusabis. scribens namque ad eundem tribunum in primae epistulae tuae ipso exordio posuisti atque dixisti: honorabili ac nimium nobis, si sic uolueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario Gaudentius episcopus et continuo subiecisti: religionis tuae scripta percepi. quid igitur ad nos uenire adhuc dubitas? ecce tribunus Dulcitius cum sit homo communionis nostrae, tamen secundum testimonium tuum non superstitiosus, sed religiosus est, ac per hoc secundum expositionem tuam non falsum, sed uerum dei cultum tenet. ipse ergo est in catholica potius quam tu, quoniam tu in hoc uerbo usque adeo non errasti, ut etiam exponeres tantum religionem a superstitione distare, quantum a falsitate ueritas distat.","prev":{"citation":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.11"},"next":{"citation":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.12.13-24","label":"2.12.13 to 2.12.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.12.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.12.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa025/stoa0040.stoa025.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}