{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.4.1-9","citation":"Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.4.1-9","ref":"2.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.4.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa025"},"verse":false,"words":277,"text":"Nempe nunc saltem uides aduersus sanctum Cyprianum uos in nostra collatione clamasse eique contentionibus restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait: ager est mundus, non esse ecclesiam, sed mundum praeter ecclesiam, ut ea quae cernerentur posset habere zizania. nam in ecclesia dicebatis manifesta zizania esse non posse, quotiens hoc testimonium Cypriani posuimus, et nec aperte illi resistere ausi estis nec tamen consentire uoluistis. nempe nunc saltem expergisceris audis aduertis, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. quare uos ergo ab unitate huius ecclesiae nefario schismate disceditis et haeretica praesumptione in eadem discissione persistitis? ecce tibi est Cyprianus: consenti illi aut responde illi. uides quemadmodum his uerbis, quibus dicit esse in ecclesia cernique zizania nec tamen ab illa propterea debere discedi, delet omnes tuorum scriptorum calumnias, quibus etiam in tanta abrupta progressus es et te more uestro praecipitasti, ut diceres etiam nescientes qui peccauerunt de uniuerso mundo peccatis alienis perire potuisse christianos, quia scilicet legitur in sanctis scripturis unum de anathemate fuisse furatum et pro isto peccato alienum populum nescientem fuisse punitum, ignorans illas mortalium corporum poenas, hoc est moriturorum mortes, ad utilem terrorem populo ualuisse, non tamen eisdem mortuis ad aliquod detrimentum futurae uitae aliena peccata, praesertim quae nescierunt, aliquid obfuisse. itane hoc diceres? itane peccatis alienis, etiamne incognitis, perire deo quemquam credere et dicere auderes? nec saltem ipsos timuisti collegas tuos, qui te in nostra collatione reticente et fortasse cum hoc iam sentires (dicere) non audente tantis disceptationum lateribus pugnauerunt pisces malos in dominicis retibus a piscatoribus ignorari, ne uidelicet perirent eorum contagione, si scirent.","prev":{"citation":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.3","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.3"},"next":{"citation":"Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.4.10-16","label":"2.4.10 to 2.4.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.4.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa025/stoa0040.stoa025.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}