{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.13","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.13","ref":"1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"An ideo contemnendos putas, quia occidentalis Ecclesiæ sunt omnes, nee ullus est in eis commemoratus a nohis Orientis episcopus? Quid ergo faciemus, cum illi Graeci siut, nos Latiui? Puto tibi eam partem orbis suflicere debere, in qua primum Apostolorum suorum voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare. Cyi Ecclesiae præsidentem beatum Innocentium si audire voluisses, jam tunc periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit ille vir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum cæteris tenet perseveranter Ecclesia? Et tamen ejus successorem (Zosimum) crimine prævaricationis accusas, quia doctrinæ apostolicæ et sui decessoris sententiæ noluit refragari. Sed de hoc interim taceo, ne animum tuum quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui damnateris exulcerem. Sancto Innocentio vide quid respondeas, qui nihil aliud de hac re sapit, quam quod isti in quorum te conventum, si tamen prodest aliquid, introduxi: cum his etiam ipse considet, etsi posterior tempore, prior loco. De miseris parvulis ab originali malo, quod trahitur ex Adam, per Christi gratiam liberandis, unam cum eis tenet christianam veramque sententiam: qui omne præteritum vitium 3, primi scilicet hominis, qui lihero arbitrio est in profunda demersus, Christum dixit sui lavacro purgasse Baptismatis (Epist. 181, n. 7, inter Augustinianas); qui denique parvulos definivit ( Epist. 182, n. 5, inter Augustinianas), nisi manducaverint can:mFilii hominis, vitam prorsus habere non posse (Joan. VI, 54). Huic responde, imo ipsi Domino, cujus ille antistes usus est testimonio, et dic unde imago Dei tam capitali supplicio puniatur, ut vita privetur, si peccatum a nascentibus originale non trahitur. Sed quid dicas, aut quid respondeas; qui etiam si beatum audeas Innocentium, non audebis tamen Christum dicere Manichxum?","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.12","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.12"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.14.1-18","label":"1.14.1 to 1.14.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.14.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}