{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.18","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.18","ref":"1.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Sed audi qnod ad rem praesentem spectat, quid de peccato priini hominis ad nos eliam pertinente dicat istc sanctus sine ulla ambiguitate Basilius. Quod etsi reperi interpretatum, tamen propter diligentiorem veri fidem, verbum e verbo malui transferre de græco In sermone de Jejunio: < Jejunium, » inquit. < in paradiso lege constitutum est, Primnm enim mandatum accepit Adam: A ligno sciendi, bonum et malum non manducabitis (Gen. II, 17). Son manducabitis autem I, jejunium est, et legis constitutionis initium. Si jejunasset a ligno Eva, non isto indigercmus jejunio. Non enim opus habent valentes medico, sed male habentes (Matth. IX, 12). Ægrotavimus per peccatum, sanemur per poenitentiam. Poenitentia veru sine jejunio vacua est. Maledicta terra spinas et tribuloa pariet (Gen. III, 17, 18). Contristari ordinatus es, numquid deliciari? » Et paulo post in eodem sermone, idem ipse: < Quia non jejunavimus, » inquit, < decidimus de paradiso. Jejunemus ergo, ut ad eunt redcamus » (Serm. 1). Hæc atque hujusmodi alia sancii Basilii si legisses, vel si lecta fideliter considerare voluisses, nunqnam profecto de litteris ejus ad offundendas nebulas ignorantibus, ca quæ nihil ad quæstionem quæ inter nos vertitur pertinent, in his tuis libris nescio qua mente posuisses. Audis quod isto non indigeremus jejunio, si homo jejunii legem non fuisset in paradisi folicitate transgressus; et negas peccato illorum hominum obnoxios caeteros nasci. Audis adjunctum, < Non enim sani indigent medico; > et negas nos sanitatem, in qua creati sumns, peccato illorum hominum perdidisse? Audis sententiam, quae prolata est in primum hominem peccatorem, Spinas et tribulos terra pariet tibi, ad nos etiam pertinere; et negas obnoxios esse peccato, quos eidem cernis obnoxios esse sententiae? Audis ad paradisum nos, unde decidimus, redire debere; et negas ad nos eorum peccatum, qui soli.unc homines in paradiso fuerant, in quibus et nos fuimus, pertinere?","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.17","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.17"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.19.1-20","label":"1.19.1 to 1.19.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.19.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}