{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.25","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.25","ref":"1.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Tractat idem Joannes in sermone quodam hujusmodi quaestionem, cur bestiæ vet lædant homines, vel interimant, cum sententia Domini manifesta sil, qua cas homini subdidit, ut earum habeat potestatem (Gen. I, 28). Quam quæstionem sic solvit, ut dicat, ante peccatum omnes bestias homini fuisse subjectas; quod autem nunc hominibus nocent, pœnam primi esse peccati. Prolixa tractatio est, ideo huic operi non a me inseritur: sed aliquid lamcn inde oportet ut ponam. < Timemus, i inquit, < bestias, et pavimus: non contradico. Et a principatu decidimus: et hoc dico ipse etiam. Sed non hoc ostendit legem Dei esse mendacem: ab initio enim non ita res crant dispositae; sed timebant, et tremebant, et subjiciebantur domino. Et quoniam a fiducia decidimus, profecto ct ab honore. Unde hoc manifestum est? Adduxit bestias ad Adam, videre quid eas vocaret, et nun resiluit Adam tanquam timens. > Et paulo post: < Hoc unum, I inquit, < signum, quod non fuerint homini ab initio terribiles bestiæ secundum aliud isto manifestius, quoe fuit ad mulierem per serpentcm disputatio. Si eniin essent terribiles hominibus besitiæ, non utique mulier viso serpente mansisset; non accepisset consilium, non ei cum tanta sermocinaretur fiducia, sed statim ad ipsum et expavisset et resiluisset aspectum: nunc autem et disputat, et non timet. Nondum enin erat timor iste: sed quia peccatum ingressum cst, ablata sun! ca quae honoris,erant. » Itemque post paululum: « Quanuliu quidem, » inquit, < habebat ad Dcum fiduciam, terribilis bestiis ciat; sed quia offendit, extremos etiam conservorum suorum jam pavet. Quod si hoc non est, » inquit; < tu mihi ostende, ante peccatum quod terribiles erant hominibus bestiæ: sed non habebis. Si autem post tanta ingressus est timor; ct hoc tutelæ Domini est '. Si cnim mandato quod datum est, moto ab homine et soluto, honor qui ei datus erat a Deo, mansisset immobilis, non facile resurrexisset » (Homilia 9 in Genesim). Nempe manifestum est, sanctum Joannem hac disputatione monstrasse, illud quod per unum hominem I ingressum est, commune omnibus factum esse peccatum, quandoquidcm omnibus terror communis est bestiarum: quæ utique nec infan tibus parcunt; quos profecto, secundum istum tractatum Joannis, nullo modo læderent, sive terrerent, nisi essent veteris illius peccati obligatione constricti.","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.24","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.24"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.26","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.26"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}