{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.26","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.26","ref":"1.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Dic, Juliane, dic etiam istum quid enim jan dubitas dicere? ) Manichæum, qui tantam naturæ, cujus innocentiam defenditis, fecit injuriam, et propagationem damnationis asseruit. Imo vero cohibe to ipsum, si quid tibi est sanabilis mentis, et corrige; ct aliquando intellige, quomodo potuerit dicere Joan nes, parvulos non babere peccata; non quod peccato pi imorum hominum non teneantur obstricti, sed quod sua nulla commiserint. Et hoc quidem iit cadem ipsa homilia, si totam legisses, invenire potuisti: aut si legisti, nescio quemadmodum te potuit præterire: aut si præterire non potuit, miror cur te non correxeril; si tamen aliquid apud te valet Joannis auctoritas. Aut si illo sermone perlecto, eoque loco ejus quem commemoraturus sum, cognito atque perspecto, in opinione tua manendum putasti; utquid inde verba quaelibet inscruisti operi tuo? An forte ut nos totum legere commoneres, ct invenire unde tuas deprehenderemus et convinceremus insidias? Quid enim aperlius, quam id quod ibi dixit, < Venit semel Christus, et paternis nos cautionibus invenit astrictos, quas conscripsit Adam. Ille initium obligationis ostendit, peccatis nostris fenus accrevit » (Homilia ad Neophytos )? Audisne hominem in fide catholica et eruditum et erudientem, distinguentem debitum paterni chirographi, quod hæreditarium nobis inhæsit, ab eis debilis, quorum per nostra peccata fenus accrevit? Audis quid parvulis in Baptismo relaxetur, qui nondum propria debita contraxerunt, ner tamen a paterno chirographo immunes esse potuerunt? Verba quippe ejus non interpretata sic lcgunlur in græco: < Epxε ται ἂπαξ ό Χριστὸς, εὒρεν ήμὢν χειρόγραϕον πατρὠον, S τι ἒγραϕεν o Áόάμ. Éxεἲνος, τήν ἀρχήν εἰσήγαγεν τοὒ χρείους ήμεἲς τόν δανεισμόν ηύξήσαμεν ταἲς, μεταγενεσέραις άματἰαις. » Quæ verbum e verbo interpretata sic sc habent: < Venit semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsil Adam. Ille initium induxitdebiti, nos fenus auximus posterioribus peccatis. » Numquid contentus fuit dicere, < paternum chirographum; » nisi adderet, < nostrum? » Ut scirenius, antequam fenus peccatis nostris posterioribus augcremus, jam illius chirographi paterni ad nos de.. bitum pertinere.","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.25","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.25"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.27.1-19","label":"1.27.1 to 1.27.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}