{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.27.59-71","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.27.59-71","ref":"1.27.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"CAPUT VII.—29. Quid te igitur adjuvit, quod Joannis Constantinopolitani, tanquam tibi suffragaretur, testimonium posuisti? An ut unum verbum quasi ab eo prætermissum, velut acuta calliditate captares, et tot verborum ejus quibus obruereris, lam ingentem tibi aggerem commoveres? in tantum improvidas et mcautus, ut nec in ipsa homilia, ubi vix unum de quo male intellecto decepti deciperetis, testimonium reperire potuisti 1, adverteres sanctum Joannem Constantinopolitanum satis evidenter expressisse, omnes homines exceptis debitis propriis paterni esse chirographi debitores. Et tamen posteaquam verba ejus interposuisti, quibus intentionem tuam putasti aliquid adjuvari, sequeris et dicis: < Cum igitur liquido clareat hanc sanam et veram esse sententiam, quam primo loco ratio, deindc Scripturarum munivit auctoritas, et quam sanctorum virorum semper cclebravit eruditio, qui tamen veritati auctoritatem non suo tribuere consensu, sed testimonium et gloriam de ejus suscepere, consortio, nullum prudentum conturbet conspiratio perditorum. > Hæc verba tua quo proficiunt, nisi ut appareat, vel quomodo de hac causa scire neglexeris cathol'reorum sententias sermonesque doctorum; vel si eos nosse curasti, qua fraude coneris Circumvenire nescientes? Nam de ratione et de sanctarum Scripturarum auctoritate ut nunc interim taceam; hanccine sententiam, qua negatis peccato primi hominis obnoxios parvulos nasci, sanctorum virorum semper celebravit eruditio? Non hoc Istis tot tantorunique sanctorum et eruditorum, quæ commemoravi, testimoniis iudicatur: imo e contrario puto quod jam videas, quantum te opinio ista fcfellerit; si tamen non dolo agis atque id anto jam noveras. Sed ut melius de te credam; si nunc primum ista cognoscis, si de peccato primi hominis, quod eo sint obligati, qui carnaliter generantur infantes, nec eo nisi spirituali rcgencrationc solvuntur, nunc primum perspicis hoc didicisse et docuisse tot sanctos, quod et nos didicimus et docemus: muta jam istam mentem, obliviscera hujus erroris, et propemodum furoris, quo in tot ac tales patres Manichæum jacularis opprobrium.","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.27.42-58","label":"1.27.42 to 1.27.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.42"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.27.72-74","label":"1.27.72 to 1.27.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.72"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}