{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.51.1-22","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.51.1-22","ref":"1.51.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Non tibi, sicut calumniaris, < solum populi murmur opponimus: > quanquam et ipse populus adversus vos propterea murmuret, quia non est talis quaestio I, quoe possit etiam cognitionem fugere popularem. Diviles et pauperes, excelsi atque infimi, docti et indocti, inares et feminæ noverunt quid cuique ætati in Baptismate remittatur. Unde etiam matres quotidie toto orbe terrarum non ad Christum tantum, id est, ad unctum; sed ad Christum Jesum, id est, etiam Salvatorem cum parvulis currunt. Sed ecce, qno te introduxi, conventus sanctorum istorum non est multitudo popularis: non solum filii, sed et patres Ecclesix sunt. Ex illo numero sunt, de quibus prædictum est, Pro patribus tuis nali sunt libi filii; constitues eos principes super omnem terram (Paal. XLIV, 17). Ex qua filii generati sunt, ut haec discerent; ejus patres facti sunt, ut docerent. Quid est quod vos gaudere jactas, quod ita veritas, quam tu errorem putas, vel putari cupis, < de tanta multitudine assertorem non. potest invenire! > Quasi parva sit ejus assertio, quod in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbo diffusa non a se discrepat multitudo. Si autem assertores eos flagitas, quoram aliquid etiam litterarum in veniri potest, illustrisque doctrina est; en adest assertorum ejus memorabilis ct venerabilis, consessus atque consensus. Sanctus Irenæus. dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod protoplasti peccato ruimus tanquam vinculis alligati. Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit, vetcris hominis, quo per lavacrum regenerationis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vilium de protoplasto iit germine sparsum, ut peccatum cum homine nascc. retur. Sanctus Hilarius dicit, ex pccoato essc omnem carnem, praeter illius, qui venit in similitudine caruis peccati sine peccato.","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.30","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.30"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.51.23-41","label":"1.51.23 to 1.51.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.23"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}