{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.51.142-155","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.51.142-155","ref":"1.51.142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.142.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Ac per hoc, si de conjugio qui nascitur, conjugii fructus est, et ideo debet esse sine vitio, ne fructus malus nascatur < x arbore bona; sequitur ut qui de adulterio nascitur, non dcbeat nasci sine vitio, ne fructus bonus nascatur ex arbore mala: quoniam Dominus nee a bona arbore fieri fructus malos, nec a mala bonos, divina auctoritate delinit. Ut ergo hinc excas, quia ncc de adulterio dicis hominem nasci posse cum vitio, negahis adulterium esse arborem malam, no ille qui secundum te sine vitio de adulterio nascitur, contra definitionem Domini bonus fructus nasci de mala arbore videatur. Nega ergo etiam conjugium esse arborem bonam, et errasse te ut hoc diceres contitere. Sed dicturus es, non de adulterio nasci hominem, qui per adulterinum concubitum gignitur. Unde igitur? < De natura, > inquis, < humana, quae in adulteris quoque Dei opus est, non ipsorum. > Cur ergo eodem modo non intelligis, nec de conjugio nasci hominem, qui per concubitum gignilur conjugalem; sed de natura similiter humana, quae in conjugibus quoque Dei opus est, non ipsorum: atque ila bonitati non tribui nuptiarum, quod malum nascentes trahunt de vitio naturæ; sicut non tribuitur iniquitati adulteriorum, quod bonum nascentes trahunt de institutione naturæ? Tu autem intelligis arborem bonam, non quam Christus intelligi voluit, id est, hominis voluntatcm bonam, sed ipsum opus Dei, id est, hominum vel nuptias, vel naturam. Et quia bona sunt hæc opera De!, malum inde non posse dicis existere, quia malum fructum bona arbor non potest facere. Ac sic adversus te ratiocinationem suam concludit pro suo dogmate Manichæus, quem verbis istis luis sic adjuvas, ut nibil magis optet audire, quam malaet bonis esse non posse. Hoc enim accepto, infert et dicit libi: Si malum esse non potest ex bono, unde erit, nisi ex malo?","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.51.126-141","label":"1.51.126 to 1.51.141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.126"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.51.156-170","label":"1.51.156 to 1.51.170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.156"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}