{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.51.214-231","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.51.214-231","ref":"1.51.214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.214.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"» prorsus Manichaeorum verba dicis. noc enim asserunt, non posse malum proferri nisi de malo; et ibi tola eorum nefanda secta consistit, quia prius contendunt malum proferri non posse de bono. Quod si eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitus remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere valeamus. Hoc est autem, Iniquum de justo; quod est, Maluin de bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et illis resistat, hoc dicit, non prolatum esse malum nisi de bono, et iniquum nisi de justo. Quia prius angelus ct homo, de quibus ista prolata sunt, boni erant utique et justi. Non igitur resistimus Manichæis nisi et a le1 obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis: nec ea mala substantias esse, sed substantiarum vitia creatarum, quibus deficiunt a bono quoniam mutabiles sunt, eo quod ex nihilo factæ sunt. Hæc est doctrinae catholicæ sanitas, qua Manichææ pestilentiae virus expellitur. Unde ille doctor meus, tui etiam mali doctoris ore laudatus Ambrosius, in eo libro quem de Isaac et Anima scripsit: « Quid ergo est, » inquit,« malitia, nisi boni indigentia » Et iterum ait:«Ex bonis igitur mala oriasunt. Non enim suntmala, nisi quæ privanturbonis: per mala tamen factum est ut bona eminerent. Ergo indigentia boni, radix malitiæ est» (Cap. 7). Vides quam vera catholicæ fidei ratione redarguat beatus Ambrosius Manichæos? Vides quemadmodum eos, quamvis in eadem disputatione non nominaverit, tamen ista sententiarum veritate ac brevitate convicerit? Ecce cui homini Dei propter originale peccatum, quod catholicus catholice asseruit, objicis nomine Manichæorum instinctu maledici furoris opprobrium, qui contra sulTragium, quod eis tu praestas, tam invictum ad eos debellandos catholicis disputatoribus præbet auxilium. Ille quippe adversus Manichaeos clamat, « Ex bonis mala orta sunt:» et adversus eum pro Manichaeis tu reclamas, «Necesse est malum esse,ex quo et per quod malus fructus apparuit;","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.51.197-213","label":"1.51.197 to 1.51.213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.197"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.51.232-249","label":"1.51.232 to 1.51.249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.232"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}