{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.51.42-56","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.51.42-56","ref":"1.51.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Dicit, venerandam esse nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberamur. Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari maculas primæ nativitatis, per quas in iniquitatibus concipimur. Dicit tibi sanctws Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati, quoniam Eva noluit a li- Ino prohibito jejunare. Dicit postremo, nos de paradiso dccidisse, quia non jejunavimus, atque ut illo redeamus, præcipit jejunemus. Dicunt tibi ore uno tot sancti episcopi, Eulogius, Joannes, Ammonianus, Porphyrius, Eutonins, Porphyrius alius 4, Fidus, Zoninus, Zoboennus, Nymphidius, Chromatius, Jovinus, Eleutherius, Clematius: Nos Pelagium non absolvimus, nisi quia damnavit eos qni dicunt parvulos etiamsi non baptizentur habere vitam aeternam. Jam tu responde, utrum Deus justus nulli obnoxiam peccato imaginem suam privare vita possit æterna. Postremo sanctus episcopus Joannes dicit, quem tu honorabiliter commemorasti, quem tu sicut sanctum eruditumque laudasti, quem tu testimonium et gloriam de consortio veritatis suscepisse dixisti: etium ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamavit; et quia eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales. Dicit, aute peccatum boniinis omni modo bestias homini fuisse subjectas; posteaquam vero peccatum iilud intravit, cœpisse a nobis bestias formidari: usque adeo peccatum illud primi hominis intelligi voluit ad omnes homines pertinere; ubi quts non videat esse consequens, ut nulla bestiarum parvulos laederet, nisi et ipsos illius peccati vinculo nativitas carnalis obstringeret? Dicit in eodem sermone, ex quo tu incautis obrepere voluisti, quod nos Christus invenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Exponit Apostoli locum in quo tota ista causa consistit, Obi scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum ( Rom. v, 12), et caetera huic sententiæ cohaerentia.","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.51.23-41","label":"1.51.23 to 1.51.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.23"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.51.57-69","label":"1.51.57 to 1.51.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.57"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}