{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.51.57-69","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.51.57-69","ref":"1.51.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.57.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Nec in tam prolixa sua disputatione quod dicitis dicit, non propagatione generis hoc peccatum in omnes homines, sed imitatione transisse: imo e contrario quam se res aliter habeat a coepiscoporum suorum sententiis non dissentiendo demonstrat. Dicit cnim, omnia peccato priini hominis esse contaminata: et ne hoc non generatione carnali, sed imitatione moraLi I factum putetur; dicit, Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis, quæ per cibum inducta cst; ita et Christus iis qui ex ipso suut, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor justitiæ, quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, Jud.eum negantem virtute unius Christi mundum posse salvari, de ipsius priini bomiuis peccato rcfutaudum, quo uno inobediente damnatus est mundus. Dicit, non valde videri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse per Adam: undomagis persuadet esse credendum, quod decentius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio; quod impletur in Christo. Quis autem-non videat, si peccatum primi hominis non propagatione, sed inita. tione per omnes homines pertransiit, neminem pro alio, sed suo damnari unumquemque peccato, quod non alius in eum generando transmisit, sed ipse imitando sua voluntate commisit? Dicit, per gratiam non illud unum tantummodo primi hominis, sed etiam post illud introeuntia interfecta esse peccata. Ubi satis utique distinguit peccata posteriora, quæ dici possunt imitatione commissa, ab illo uno quod propagalione pertransiit: et ostendit utraque interfecta esse per gratiam, ut secundum Apostoli intentionem plus appareat profuisse regeneratio, quam nocuerat gencratio. Sic enim exponit quod dictum est: Ei non sicut delictum, ita est et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem (ld.","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.51.42-56","label":"1.51.42 to 1.51.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.42"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.51.70-82","label":"1.51.70 to 1.51.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.70"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}