{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 1.51.92-111","citation":"Augustine, Contra Julianum 1.51.92-111","ref":"1.51.92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.92.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quod si tibi consilium meum displicet, age ut placet. Ego enim et si correctus fueris, qum I majora vota mea sunt, abundantius cumulatiusque gaudebo: et si, quod abominor, in hac pravitate permanseris, ex opprobriis tuis fructuosum habebo, et pro me coelestis mercedis augmentum, et de te misericordis doloris aculeum. CAPUT VIII (a). — 36. Sed quoniam jam ostendi, quot et quales et quantos viros fidei catholicae defensores atque doctorcs falsos facias Manichæos; audi jam parumper, inerudita temeritate quantum veros adjuves Manichæos. Hoc enim me secundo loco disputationis meae demonstraturum esse promisi. Manichaei, quod etiam te satis nosse indicasti, duas naturas, tinam boni, alteram mali, ex diversis atque inter se adversis coæternisque principiis, vanitate sacrilega. nefandi erroris inducunt. Contra quoa catholica fides, Dei tantummodo sine initio naturam praedicat, summi scilicet atque incommutabilis boni, hoc est, illius ineffabilis Trinitatis: a quo summo, ut dictum est, atque incommutabili bono universam conditam dicit esse creaturam, naturasque omnes bonas, quamvis impares Creatori, quia ex nihilo creatas, ideoque mutabiles: ita ut omnino nulla natura sit, quae non aut ipse sit, aut ab ipso facta sit; ut quantacumque aut qualiscumque natura sit, in quantum natura est, bonum sit. Quærunt itaque a nobis, unde sit malum. Respondemus, Ex bono, sed non summo et incommutabili bono. Ex bonis igitur inferioribus atque mutabilibus orta sunt mala. Quae mala licet intelligamus non esse naturas, sed vitia naturarum: tamen simul intelligimus ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse non posse; nec aliquid esse malum, nisi a bonitate defectum. Sed cujus defectum, nisi alicnjus sine dubitatione naturæ? Quia et ipsa voluntas mala, nonnisi alicujus volutas est profecto naturae. Et angelus quippe et homo naturae sunt. Non enim potest esse nullius voluniAS, quando est voluntas.","prev":{"citation":"Contra Julianum 1.51.83-91","label":"1.51.83 to 1.51.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.83"},"next":{"citation":"Contra Julianum 1.51.112-125","label":"1.51.112 to 1.51.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.112"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}