{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 10.1-15","citation":"Augustine, Contra Julianum 10.1-15","ref":"10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quod ergo in aliis opusculis meis legisse te dicis, atque id frustra refutare conatus es, esse nennulla peccata quæ pænæ sint etiam peccatorum (De Natura et Cratia, n.25);deposito vincendi studio diligenter attende, et invenies esse verissimum secundum ea quæ de cordis cæcitate tractata sunt. Quid enim egisti, quaeso te, quid egisti, commemorando apostolicum testimonium, quo ego illud probavi, quod in alia mea disputatione legisti, quia de quibusdam scripsit dicens, Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quæ non conveniunt? Hoc enim voluisti videri hyperbolicω̃s dictum: quod fit cum ad permovendos animos, fidem rerum qui sermocinatur, esca. dil. Ubi ergo id Apostolus fecerit, non graveris ostendere. Cum inveheretur, inquis, in impiorum crimina, pænarum ea nominibus aggravavit, quantumque pectori suo virtutum omnium domicilio turpitudo horreret ostendens, non tam reos quam damnatos sibi tales ait videri. Imo, sicut ipse loquitur, non sicut eum tu loqui fingis, et damnatos demonstravit ct reos, nee solum de præteritis reos propter quae damnatos, sed inde etiam rcos unde damnatos. Nam reos ostendit, ubi ait, Et coluerunt, et servierunt creature potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. Deinde damnatos propter istum reatum: sequitur enim, Propterhoctradidit illos Deus in passiones ignominias. Audis, propter hoc; et quæris inaniter, quomodo intelligendus sit tradere Deus, multum laborans,ut ostendas eum traderedeserendo. Sed quomodolibet tradat, propter hoc tradidit, propter hoc descruit: et vides, ejus traditionen, qualemlibet et quomodolibct intelligas, quae consecuta sint. Curavit euim Apostolus dicere quanta paena sit a Deo tradi passionibus ignominia, sive deserendo, sive alio quocumque vel explicabili, vel inexplicabili modo, quo facit hæc summe bonus et ineffabiliter justus. Nam feminæ eorum, inquit, immutaverunt naturulem usum in eum usum qui est contra naturam.","prev":{"citation":"Contra Julianum 9-2","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/9-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 10.16-41","label":"10.16 to 10.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/10.16"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}