{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 10.23-47","citation":"Augustine, Contra Julianum 10.23-47","ref":"10.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/10.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Hinc probans quod supra dixerat, Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? ut qui se non ignorarent in morte Christi baptizatos, cum baptizarcutur in Christo, scirent ctiam se mortuos esse peccato; quia nihil est aliud in morte Christi baptizari, nisi peccato mori. Hoc diligentius exponens adjungit, et dicit: Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, utquemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patria, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus; Micet (a) resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra HOM serviamus peccalo. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, cridimus quia simul vivemus cum illo: scientes quia Christus surgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus ea! peccato, mortuus est semel: quod autem virit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. v, 8-vi, ii). Si ergo peccato non moriuntur parvuli, procul dubio in Christi morte noa baptizantur. Si in Christi morte non baptizantur, non in Christo baptizantur. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. in Christo autem baptizantur, peccato ergo moriuntur. Cui peccato, quaeso te, nisi quod originale traxerunt? Argumentationes hominum conticescant: Dominus novit cogitationes hommum, quoniam vanas sunt (Psal. XCIII, ii). Abscondit haec a sapicntibns et prudentibus, et revelavit ea parvulis (Matth. xi, i5). Si tibi christiana fides displicet, apertius conCtere: nam christianam fidem aliam non potes invenire. Uirus homo est ad mortem, unus ad vitam. Ille tantum homo, iste Deus et honto*. Pcr illum est mundus inimicus factus Deo: per istum mundus reconciliatur Deo electus cx mundo.","prev":{"citation":"Contra Julianum 10.1-2-22","label":"10.1 to 10.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/10.1-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 10.48-71","label":"10.48 to 10.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/10.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/10.48"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}