{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 13","citation":"Augustine, Contra Julianum 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Dixi sane, nec pænitet, de pudicitia conjugali,. quæ mea verba posuisti, < quia cum dona Dei esso ista monstrantur, a quo pctenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendæ gratiæ, si habentur. > Aguntur enim gratiae < non de origine, > ut dicis, < concupiscentiæ, > cujus origo est primum malum hominis; > sed de regimine, > quod verum dicis. Utrumque enim dicis, < vel regimine vel origine. > Ideo autem aguntur gratiæ de regimine concupiscentiae, quia repugnans vincitur. Quod autem repugnat voluntati bonæ, non est bonum; imo malum esse quis neget, nisi qui non habet voluntatis bonum, cui quod repugnat, fateatur malum? CAPUT III. — 14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei pudicitiam esse conjugalem, et hoc Apostolo teste docuissem; occurrente m deinde quæstionem tacitus nolui præterire, quid dicendum sit, cum videntur etiam nonnulli impii pudice cunt conjugibus vivere (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 4). < Soletis, > enim, < negantes Dei dona esse virtutes quibus recte vivitur, et cas naturæ voluntatique humanæ, non gratiæ Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnunquam habeant infideles: > iva conantes evacuare quod dicimus, neminem recte vivere, nisi ex fide per Jesum Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi vos ejus adversarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus: si forte fallor, ad ista responde. Ego dixi, < pudicum non veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori. i Unde autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod milii visum est grande documentum (lbid., cap. 4). < Cum enim virtus sit, > inquam, < pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quæ per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asserilur, quando a vero Dco ipse animus fornicatur? > Deinde ne quisquam vestrum negaret animum infidelium fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur, Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur ubs te (Psal. LXXII, 27). Sed tu qui « mica, > sicut dicis, « quæ milii videntur acuta persequeris, > hoc totum tanquam mihi obtusum visum tuerit præteristi. Vide ergo quid horum negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam conjugalem, promptissime confiteris: omnes virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum Scripturarum adversarium profitetur. Ex quibus omnibus hæc summa conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia vera esse possit; quod cernis quam sit absurdum: aut in animo infidelis pudicitia vera esse non possit; quamvis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non igitur, ut calumniaris, < studio vituperandi substantiam, dona collaudo. I Non enim divinorum donorum capax esset, nisi bona esset humana substantia, cui vitia quoque ipsa bonitatis perliibent testimonium naturalis. -Quid cnim aliud in vitio recte displicet, nisi quia detrahit vel minuit quod in natura placet?","prev":{"citation":"Contra Julianum 12","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/12"},"next":{"citation":"Contra Julianum 15","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/15"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}