{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 13.1-24","citation":"Augustine, Contra Julianum 13.1-24","ref":"13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Quid cst autem quod dicis, Cum desideriis su a traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intela gendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi? quasi non simul posuit a hæc duo idem apostolus, et patientiam, et polentiam, ubi ait, Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irce, qua perfecta sunt in perditionem (Rom. a, 22). Quid horum tamen dicis esse quod scriptum est, Et propheta si erraverit et lecutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel (Ezech. xiv, 9)? patientia est, DO potentia? Quodlibet eligas, vel utrumque fatearis; vides tamen falsa prophetantis peccatum esse, pœnamque peccati. An et hic dicturus es, quod ait, Ego Dominus seduxi prophetam illum, intelligendum esse, Deserui, ut pro cjus meritis seductus erraret? Age ut vis, tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret. Sed illud intuere quod vidit Michaeas propheta, Dominum sedentem super thronum suum, et omnis exercitus cœli stabat circa ' eum a dextris ejus et a sinistris ejus. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab regem Israel, et ascendet et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit iste sic, et iste sic. Et exiit spiritus, et stetit in conspectu Domini, et dixit: Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad cum: In quo? Et dixit: Exibo et eto spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit: Seduces. et prœvalebis; exi ct fac sic (III Reg. XXII, 19-22). Quid ad ista dieturus es? nempe rex ipse peccavit, falsis credendo prophetis. At hæc ipsa crat et pocna peccati, Deo judicante, Deo mittente angelum malum; ut apertius intelligeremus quomodo ill Psalmo dictum sit, misisse iram indignationis suæ per angelos malos (Psal.","prev":{"citation":"Contra Julianum 12-2","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/12-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 13.25-57","label":"13.25 to 13.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/13.25"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}