{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 13.25-57","citation":"Augustine, Contra Julianum 13.25-57","ref":"13.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/13.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"LXXVII, 49). Sed numquid errando, numquid injuste quidquam vel temere judicando, sive faciendo? Absit: sed non frustra illi dictum est, Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Non frustra exclamat Apostolus, altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! qnam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quisprior dedit illi, ut retribuatur ei (Rom. xi, 33 55)? Nullum eligit dignum, sed eligendo efficit diguum I; nullum tamen ponit indignum. CAPUT IV. — 14. « Ait, » inquis,«Apostolus,Bo'litas Dei ad pœnitentiam te adducit.» Verum est, constat; sed quem prædestinavit adducit: quamvis ipse secundum duritiam suam et cor impoenitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Id. n, 4-6). Quantamlibet enim pra'beat patientiam; nisi ipse dederit, quis agit poenitentiam? An oblitus es quod idem ipse doctor ait, Ne forte det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem; et resipiscant a diaboli laqueis (II Tim.II, 25 et 26)? Sed judicia ejus multa abyssus. Nos certe si eos, in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus: quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quæ utique, si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen justus et bonus est. Et quod præhendo patientiam dat locum pœnitentiæ, nolens aliquem perire (II Petr. III, 9), novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 49), et omnia cooperatur 1 in bonum, sed his, qui secundum propositum vocati sunt. Non cuim omnes qui vocati sunt, secundum propositum sunt vocati. Multi enim vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14). Qui ergo electi, hi secundum propositum vocati. Unde et alibi dicit: Secundum virtutem Dei. salvos non facientis et vocantis vocatione sua sancta;","prev":{"citation":"Contra Julianum 13.1-24","label":"13.1 to 13.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/13.1"},"next":{"citation":"Contra Julianum 13.58-79","label":"13.58 to 13.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/13.58"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}