{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 16-2","citation":"Augustine, Contra Julianum 16-2","ref":"16-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Sed homo intelligens et acutus, «justam» dicis « esso libidincm et laudis præconio prædicandam, si eum qui Deo non obedivit, non illi obediendo punivit.» Si prudenter hic saperes, profecto esse iniquitatem videres, qua pars inferior hominis repugnat SUe periori atque meliori: et tamen juste iniquum suæ carnis iniquitate punitum, sicut est rex iniquus maligni spiritus iniquitate punitus. An ct ipsum malignum spiritum laudare disponis? Eia ace, quid moraris I? Decet enim te inimicum gratuitæ Dei bonitatis, landatorcm spiritus esse mendacis. Nec laborabis havenire quid dicas: laudes ejus paratas habes, si hæc ipsa in eum verba transtuleris, quæ posuisti in laude libidinis, velut consequentia sententiam meam, qua ego dixi, « Injustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, hoc est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo i (De Nuptiis et Concupiscentia, lib i, n. 7). Quod tu negans, et falsum esse deridens, velut ostendere voluisti quae sequeretur absurditas; tanquam ultricem peccati, si hoc ita est, libidinem laudans. Certe istum mendacem spiritum quia impium regem, sicut merebatur, fallendo traxit ad mortem, non negas iniquitatis ultorem. Ecce ego et hic dico, Injustum enim erat nt qui non crediderat Dco vero, non deciperetur a falso. Lauda ergo et istius justitiam falsitatis, ct dic quæ dixisti in laude libidinis:« Quia nihil ea potest laudabilius aestimari, si iniquitatem ulta commissi est 1, si vindicavit injuriam Dci, ct quia ita consortium peccati non habuit,ut officium vindicantis assumeret.» Omnia hæc secundum tuos acutissimos sensus, recte dicuntur et in illius immundi spiritus laude Ergo præconium vocis' tuæ in simili causa, aut mendaci redde spiritui, aut contumaci tolle iibidini. i?. Quid fugi? ad obscurissimam de anima quæstionem? In paradiso ab animo quidem cœpit elatio, et ad praeceptum transgrediendum inde consensio, propter quod dictum csta serpente, Eritis sicut dii (Gen. III, 5): sed peccatum illud homo tolus implevit. Tunc est caro facta peccati, cujus vitia sanantur sola similitudine carnis peccati. Ut ergo et anima et caro pariter utrumque puniatur, nisi quod nascitur, renascendo emundetur 4; profecto aut utrumque vitiatum ex Iromine trahitur, aut alterum in altero tanquam in vi. tiato vase corrumpitur, ubi occulta justitia divinæ legis includitur. Quid autcm horum sil verum, libentius disco quam dico, ne audeam docere quod nescio. Hoc tamen scio, id horum esse verum, quod fides vera, an iqua, catholica, qua creditur et asseritur originale peccatum, non esse conviccrit falsum. Ista fides non negetur: ct hoc quod de anima latet, aut ex otio discitur; aut, sicut alia multa in hac vita, sine salutis labe nescitur. Magis enim curandum cst, sive in parvulis, sive in grandibus, quo anima sabetur auxilio, quam quo vitiata sit merito: quæ tamen si vitiata negabitur, nec sanabitur.","prev":{"citation":"Contra Julianum 15-2","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/15-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 18.1-16","label":"18.1 to 18.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/18.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}