{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 16.16-31","citation":"Augustine, Contra Julianum 16.16-31","ref":"16.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"CAPUT VII —47. Sane cum ea qua; ad rem non pertinent multum loqueris, dixisti aliquid unde me quiddam quod ad rem pertinet admoneres, ubi aisti, < Curiositatem quod comprehenderit, minus solere mirari; et adversus eam divinitus fuisse provisuro, ut multa de terra innumeris discreta proprietatibus gignerentur. » Et revera hnec est utilitas occultorum operum Dei; ne prompta vilescant, ne comprehensa mira esse desistant.Undeet Scriptura dicit: Sicut ossa in ventre prægnantis, ita non agnoscis opera Dei quæcumque faciet universa (Eccle. xi, 5). Recte itaque et ipse dixisti, contra curiositatem quæ minus solet tnirari quod potuerit comprehendere, incomprehensibilia esse opcra Dei. Cur ergo humana opinatione conaris evertere, quod minus vales in divina ratione comprehendere? Ego quidem, non ( ut tu calumniaris) dixi, < nulla ratione comprehendi posse; sed dixi, < facili ratione non posse. t Vcrumtamcn quid ' si contra vitium curiositatis humanae, cui solent, ut ipse commemoras, comprehensa vilescere, etiam hoc Deus, quemadmodum multa, sic occultare voluit, ut id invcstigare atque comprehendere humana conjectura non possit? ideone contra Ecclesiam matrem vestram ratiunculis vestris quasi parricidalibus pugiunculis debetis armari, ut vim Sacramenti ejus occultam, qua purgandos concipit parvulos, quamvis de purgatis parentibus natos, tanquam ossa in ventre prygnantis, non contrectando, sed laniando quxratis? Nisi autem sermonis longitudine nollem fatigare lectorem, jam te mille rerunt generibus, quarum incomprehensibilis ratio contra usitatas naturæ vias quasi per deserta opaca repit, obruercm; in quihus etiam degenerantia semina, non quidem in dissimillimum gcnus (quia nec oleaster sic est ab olea discretus ut vitis )f sed in quamdam, si dici potest, similem dissimilitudinem, sicuti viti est labrusca dissimilis, quse tamen de semine vilis gignitur, multa monstrarem. Kt cur non credamus boc ideo voluisse Creatorem, ut crederemus etiam semen hominis posse vitium de gignentibus trahere, quod in cis a quibus gignitur non sit: ut ad ejus gratiam, qua homines eruuntur a potestate tenebrarum et in regnum illius transferuntur, etiam baptiza!,i cum suis parvulis currerent;","prev":{"citation":"Contra Julianum 16.1-15","label":"16.1 to 16.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16.1"},"next":{"citation":"Contra Julianum 16.32-49","label":"16.32 to 16.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16.32"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}