{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 16.32-49","citation":"Augustine, Contra Julianum 16.32-49","ref":"16.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"sicut tecum cucurrit patcr (o) sanctus, nescicns cidem gratiae qnam esses futurus ingratus? i8. Sed naturx scrutator acerrimus limitcs ejus invenis, et regulas figis, dicens, i Per rerum naturam fieri non posse, ut illud probentur tradere parentes, quo caruisse creduntur. Qnod si tradunt, » inquis, < non amiserunt. » Istae sunt Pelagianæ definitiones, quas lecto ad religiosæ memoria? Marcellinum, quod commemoras, opusculo nostro (Dc Peccatorum Meritis, lib. 5, capp. 3, 8 et 9), jam respuerc dcbuisti. Prior enim Pelagius de parentibus ndelibus dixit, < non eos potuisse in posteros transmittere, quod ipsi minime habucrunt. t Sed quam sit falsum, exemplis evidentissimis perdocetur, quorum aliqua supra dixi, unde est ct hoc quod etiam nanc dicam. Quid enim praeputii retinet circumcisus, de quo praeputiatus tamen gignitur, et quod jam non est in homine, trahitur in bominis semine? Nec ob aliud credendum est, antiquis patribus hoc divinitus fuissc pracceptum, ut octavo die circumciderent parvulos ad significandam1 regenerationem quae fit in Christo, qui post diem septimum sabbati, quo die jacuit in sepulcro, traditus propter delicta nostra, sequenti, id est, octavo in hebdomadibus die resurrexit propter justificationem nostram (Rom. iv, 25). Quod sacramentum circumcisionis in figura præcessisse Baptismatis, quis vel mediocriter sacris Litteris eruditus ignoret; cum apertissime de Christo dicat Apostolus, Qui est caput omnis principalus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis par fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis: et vos eum essetis mortui in delictis et præputio carnis vestræ, vivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta (Coloss. H, 10-15)? Hujus ergo circumcisionis non manufactæ, quae nunc fit in Christo, similitudo praemissa est illa circumcisio manu facta, quac data est Abrahae.","prev":{"citation":"Contra Julianum 16.16-31","label":"16.16 to 16.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16.16"},"next":{"citation":"Contra Julianum 16.50-56","label":"16.50 to 16.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16.50"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}