{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 18.1-16","citation":"Augustine, Contra Julianum 18.1-16","ref":"18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/18.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Illud sane cur dixeris, excogitare non potui, in eo quod commemorasti dixisse Apostolum, Et tenebris oppletum est insipiens cor eorum ( Rom. I, 21). Addidisti enim, « notandum esse, quoniam insipientiam causam dicat omnium malorum. » Hoc quidem dixisse Apostolum non satis constat. Sed non inde contendo: tu potius cur hoc dixeris quæro An forte quia parvuli non recte dicuntur insipientes, quia nondum se pientiæ possunt esse participes, ideo nulhun malum cis inesse vis credi, quod esse consequens arbitraris, si malorum omnium causa insipientia est? Sed si disputatione subtilissima et climatissima opus est, ut sciamus utrum primos homines insipientia superbos, an insipientes superbia fecerit: nunc propter id quod inter nos agitur, quis ignorat omnes homines, quicumque sapientes fiunt, ex insipientibus licri? Nisi forte aliqui ex praeconibus Mediatoris magua ejus multumque insolita gratia ad sapicnliam, n on ex insipientia, sed ex infantia transire potucrint'. Quod si natura sine (idc Mediatoris fie ri posse contenditis, arcanum virus panditis hæresis vestræ. Nihil enim vos agcre apparet tanta defensione ct laude naturæ, nisi ut Christus gratis mortuus sit ( Galat. II, 21); cujus nos dicimus fidem quæ per dilcetionem operatur (Id. v, 6), ctiam natura insipienlibus opitulari. Sunt enim qui tanta cordis obtunsitatc nascuntur, ut similiores pecoribus quam hominibus esse vidcantur: quorum tantæ fatuitatis quæ in illis naturalis apparet, non potestis ullum dicere meritum, qui nullum esse dicitis originale peccatum. Quis autem non quotidie probet testibus rebus humanis, parvulum prius nibil sapere, deinde crescendo vana sapere, et postea si ad sapientium sortein pertinet, recta sapere; atque ita ab infantia ad sapientiam per insipientiam mediam pervenire? Quapropter humana natura quae jacet in parvulis, cui laudibus vestris salvatorem tanquam sana sit invidetis, quemadmodum prius proferat insipientiæ quam sapientiæ fructum videtis, ct radicis ejus vitium videre non vultis;","prev":{"citation":"Contra Julianum 16-2","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/16-2"},"next":{"citation":"Contra Julianum 18.17-32","label":"18.17 to 18.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/18.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/18.17"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}