{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.16","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.16","ref":"2.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Quid autem etiam de ipso ficulneorum tegmine foliorum in libro de Paradiso idem ipse scripserit doctoradverte. « Quod igitur gravius est, » inquit, « hac se Adam inlerpretationc succinxit eo loci, tibi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus præcingimur, quædam semina generationis esse dicuntur: ct ideo male ibi succinetus est Adam foliis inutilibus, uhi futuræ generationis non fructum futurum, sed quædam peccata siguaret > ( Cap. 13). Hic certe frustravit iste vir sanctus tam claboratam disputationem tuam nimisque sollicitam, ne post peccatum Adam et Eva oculis apertis lumbos præcinxisse credantur (Gen. III, 7 ). Ut enim tanta ibi loquacitate laborares, contra sensus veniebas omnium, et eos multiloquii strepitu perstringere cupiebas. Quid enim tam in promptu est, quam succinctoriis, vel præcinetoriis, quae græce περιζώματα nuncupantur, lumbos hominum contegi vel praecingi, quas vulgus etiam munituras vocat? Neque hoc ille homo Dei, cujus te urgemus eloquio, tanquam obscurum esset exposuit: sed quod omnes intelligchant, quid significaret ostendit. t In lumbis enim quibus prau ingimur, » ait, < quædam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus. > Quare male? Sequitur et dicit, « ubi future generationis, non fructum futurum, sed quædam peccata signaret. > Habesne ad ista quod dicas? Ecce unde illa confusio, ecce unde contextio et succinctio foliorum, ecce unde in posteris originale peccatum.","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.14.40-44","label":"2.14.40 to 2.14.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.14.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.14.40"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.17","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.17"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}