{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.48.1-18","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.48.1-18","ref":"2.48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Merito idem beatus Joannes, etiam ipse, sicut et martyr Cyprianus (Epist. 6t, ad Fidum), circumcisionem carnis in signo præceptam commendat esse Baptismatis. « Et vide quomodo Judæus, > inquit, i circumcisionem non differt propter comminationem, quia omnis anima quæcumque non fuerit circumcisa die octavo, exterminabitur de populo suo > (Gen. XVII, 14). < Tu autem, » inquit, non manufactam circumcisioncm differs, quæ in exspoliatione carnis in corpore perficitur, ipsum Dominum audiens dicentem, Amen, amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non introibit inregnum caelorum > (a) [Joan. III, 5]? « Cernis quemadmodum circumcisionem circumcisioni, comminationem comminationi vir ecclesiastica doctriua praeditus comparavit? Quod ergo est octavo die non circumcidi, hoc est in Christo non baptizari: et quod est perire de populo suo, hoc est non intrare in regnum cœlorum. Et tamen vos in Baptismate parvulorum exspoliationem carnis, hoc est, circumcisionem non manufactam, celebrari negaiis; quia nihil eos, quo exspoliari debeant, babere contenditis. Non enim eos fatemini mortuos in praeputio carnis suæ, quo peccatum significatur, maxime quod originaliter trahitur: per hoc enim est corpus nostrum corpus peccati, quod evacuari dicit Apostolus per crucem Christi (Rom. VI, 6). CAPUT VII. — i9. Sed nunc sententiis episcoporum qui fucrunt ante nos, et hæc divina eloquia fideliter et memorabiliter tractaverunt, urgere te institui. Proinde ad episcopum Ambrosium revertamur: qui cum et homines, id es et animas et corpora hominum, opus Dei esse non dubitet, et nuptias nonoret, et in Baptismo Christi prædicet omnia peccata dimitti, et Deum esse noverit justum; et capacem virtutis atque perfectionis per Dei gratiam humanam non neget esse naturam; quæ vestra quingue facitis argumenta, contendentes nullum istorum quinque verum esse posse, nisi falsum sit trahere nascentes originale peccatum: tamen hoc ipsum, quod his quinque argumentis auferre conamini, sic ille ubi opus est, in suis sermonibus ponit, ut cuivis satis eluceat, quid catholica veritas soleat prædicare, quid profana novitas conetur evertere.","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.17","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.17"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.48.19-37","label":"2.48.19 to 2.48.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}