{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.48.19-37","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.48.19-37","ref":"2.48.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animæ et corporis? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra Platonem philosophuln, qui hominum animas revolvi in bestias asseverat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius, c Miror, > inquit, « tantum philosophum, quomodo animam, cui potestatem conferendæ immortalitatis attribuit, in noctuis includat, aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum: cum in Timaeo eam Dei opus esse memoraverit, inter immortalia a Deo factam; corpus autem non videri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quæ Dei opus esse credatur, quomodo indigna est quae Dei opere vestiatur? > Ecco non solum animam, quod et illi dicunt, verum etiam corpus, quod illi negant, contra Platonicos Del opus esse defendit Ambrosius. An tu dicturns es, quod nuptiis ingeratcrimen, quia et inde quod nascitur concupiscentiae voluptale concretum,,ficit subire contagium delictonim? Audi ergo de nuptiis Ambrosii sententiam in Apologia sancti David. c Bonum, i inquit, « conjugium, sancti copula. Sed tamen qui habent uxores, ita sint ac si non habentes: ipse est thorus incoinquinatus; et nemo alterum fraudare debet co, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi (I Cor. VII, 29, 5). Tamen secundum Apostolum, non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeæ illius conventionis exercet » (Cap. 11). Audi et alteram in libro de Philosophia: < Bona, > inquit, < continentia, quaedam velut crepido pietatis. Namque in præcipitiis vitae hujus labentium statuit vestigia; speculatrix sedula, ne quid obrepat illicitum. Mater autem vitiorum omnium incontinentia, quæ eliam licita vertit in vitium. Ideoque Apostolus non solum a fornicatione nos retrahit, verum etiam in ipsis conjugiis modum quemdam docet, et tempora præscribit orandi > ( I Cor.","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.48.1-18","label":"2.48.1 to 2.48.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.1"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.48.38-53","label":"2.48.38 to 2.48.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.38"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}