{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.48.245-253","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.48.245-253","ref":"2.48.245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.245.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Hoc autem probavimus catholicorum auctoritate sanctorum, qui et hoe asserunt, quod de originali peccato dicimus, et illa quinque esse vera omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens ut boc falsum sit, quia veri Sunt illa. Tales quippe ac tanti viri secundum catholicam fidem, quae antiquitus toto orbe diffunditur, et hoc, et illa vera esse confirmant; ut vestra fragilis, et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum: præterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipSa testetur. Sed nunc auctoritate primitus corum vestra est contumacia comprimenda, ut a præsumpionis impetu repercussi, et quodam modo sauciati, dum tales homines Dei sic in fide catholica errare potuisse non creditis, ut aliquid dicerent, unde esset consequens, Deum non esse hominum creatorem, nuptias esse damnandas, in Baptismo non omnium remissionem fieri peccatorum, Denm esse injustum, nullam spem nobis remansisse virtutis perficiendæ, quæ omnia vel aliquid eorum nefas est opinari: ausus præcipites refrenelis, et tanquam ex furore resipiscentes, incipia tis in qua nutriti estis, recolere et advertere et resumere veritatem. Dicit beatus Ambrosius, unum solum hominem mediatorem Dei et bominum, eo quod sit natus ex virgine, nec senserit nascendo peccatum, gcnerationis obnoxiæ vinculis non teneri. Omnes autem homines sub peccato nasci, quorum ipse ortus in vitio est: quia concupiscentiæ voluptate concreti, prius subirent contagia delictorum, quam vitalem de boc aere spiritum ducerent. Ipsamque concupiscentiam tanquam legem peccati in corpore mortis hujus, legi mentis usque adeo repugnare, ut adversus eam, non sblum quicumque boni fideles, sed apostolicae etiam virtutis magnitudo pugnaverit, ad hoc, ut per Christi gratiam caro animae subjugata, in concordiam revocetur: quorum duorum, quæ primitus sine peccato creata sunt, ex primi hominis transgressione facta discordia est. Et quis hæc dicit?","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.48.220-244","label":"2.48.220 to 2.48.244","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.220"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.48.254-267","label":"2.48.254 to 2.48.267","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.254"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}