{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.48.38-53","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.48.38-53","ref":"2.48.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"vu). < Intemperans enim in conjugio, quid aliud nisi quidam adulter uxoris est? > Cernis quemadmodum velit etiam inter se ipsa vere honesta I esse conjugia? Vides quemadmodum dicat, incontinentiam etiam licita vertere in vitium, ubi et licitum demonstrat esse connubium, et in ipso non vuit inconti. nentiam foedare quod licitum est 3? Advertis quomodo intelligere nobiscum debeas, in quo morbo desiderii noluerit Apostolus unumquemque vas suum possidere, sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV,4, 5)? Tibi autem libido non nisi praetcr uxorem vidctur esse culpabilis. Quid ergo de Ambrosio judicabis, qui intemperantem in conjugio adulterum quemdam appellat uxoris? Tune melius nuptias honoras, in quibus libidini licentiosissimum spatium præbuisti; ne fortassis offensa defensorem sibi alium provideret i Neque enim, quod ego commemoravi secundum veniam conjugibus coucedere Apostolum (ubi procul dubio notatur, etsi ignoscitur, culpa), saltem verbo tenus attingere voluisti; aut quod ab illo opere, ut orationi vacent, cessare conjuges admonentur (I Cor. VII, 6, 5), quod ego totum commemoravi, ausus es in tua responsione refricare: credo, formidans ne tua videretur prævaricata defensio, si et te confitente appareret, quod per libidinem, cui te patrocinari non pudet, etiam conjugum impediretur oratio. Iia cum mihi pro illa respondere cuperes, sed Apostolo reststere non auderes, nec in aliam sententiam, sicut soletis, ipsum apostolicum testimonium detorquere potuisses, omnino inde tacere maluisti. Tu ergo melius honoras nuptias, quarum dignitatem tanquam omnino irreprehensibili volutabro carnalis concupiscentiae decoloras: an ille, qui cum dicat, non solum licitum, sed ctiam bonum conjugium sanctamque copulam, tamen cessante libidinis voluptate, tempora orandi ab Apostolo præscripta commemorat; atque ita non vult illi morbo deditos esse conjuges, unde trahitur originate peccatum, ut eos qui habent uxores, secundum cumdem apostolum, ita esse velit, ac si non habentes;","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.48.19-37","label":"2.48.19 to 2.48.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.19"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.48.54-72","label":"2.48.54 to 2.48.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.54"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}