{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.54.10-31","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.54.10-31","ref":"2.54.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"qui tunc de ista causa judicaverunt, quando eos nemo potest dicere perperam cuiquam vel ad. versari vel favere potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris tuis ponis, Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, et quod Cœlestianorum vel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod terrore ab hominibus I extorqueamus assensum. Certe ipse dixisti, quod omnes judices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat. Pauci tales potuerunt inveniri: sed Ambrosium aliosque collegas ejus, quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Ventm et si tales non fuerunt in his causis, quas ad se delatas et inter partes cognitas, cum hic viverent, suo judicio finierunt; ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt: nullas nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt, vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a panibus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos judices aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec vos cis noli fueramus, et eorum pro nobis latas conlra vos sertentias recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus,vicimus. 2 Dicis, < me. si sub potestate judicum premerer, > quales tibi ipse con'poDia, « non habiturum fuisse quid facerem, quo confogerem; cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem. i Ego plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem: a Pelagianis enim tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina provocarem; quod ct nunc jam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias. Ego a Pelagianis ad istos: tu ab istis ad quos? An quia < non numerandas, sed ponderandas » censes < esse sententias, > et addis (quod quidem et ego verum esse consentio), < ad aliquid inveniendum multitudinem nihil prodesse caecoruni, » etiam istos cæcos dicere audebis?","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.54.1-9","label":"2.54.1 to 2.54.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.1"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.54.32-38","label":"2.54.32 to 2.54.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.32"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}