{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.6.1-17","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.6.1-17","ref":"2.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Denique dicit etiam victoriosissimus Cyprianus in epistola sua de Oratione dominica: i Fieri autem petimus voluntatem Dei in cœlo et in terra: quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra, et spiritum possideamus cœlo, ipsi terra et cœlum sumus, et in utroque, id est in corpore et in spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio, ut non quæ volumus ipsa faciamus; dum spiritus coelestia et divina quærit. caro terrena et sæcularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod aperto atque manifeste apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: hæc enim invicem adrersantur sibi; ut non qua vultis illa faciatis » (Calat. v, 17). Vide quemadmodum instruat baptizatum populum doctor egregius: (quod ad baptizatum enim pertineat oratio dominica, quis christianus ignoret?) ut humanam ' incolumitatem salutemque naturæ in hoc esse intelligant constitutam, non ut caro et spiritus, tanquam inter se naturaliter inimica, sicut Manichæus desipit, separentur; sed potius tanquam ex vitio discordiæ sanata concordent. Hoc est cnim liberari a corpore mOl'lis hujus, ut viic fiat, quod modo corpus est mortis, ipsa in eo morte moriente; fine discordiæ, non naturæ. Unde dicctur etiam illud, Ubi est, mors, contentio tua (1 Cor. xv, 55)? Quod non in hac viia perfici, idem quoque testis est Martyr in epistola de Mortalitate, ubi apostolum Paulum propterea dicit concupiscere dissolvi et esse cum Christo, ut nullis jam fieret peccatis et vitiis carnis obnoxius. Quam vcro vigilanter adversus illud dogma vestrum, quo in vestra virtute confiditis, hoc in Oratione dominica exponit?","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.3.73-84","label":"2.3.73 to 2.3.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.3.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.3.73"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.6.18-27","label":"2.6.18 to 2.6.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}