{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 2.6.53-73","citation":"Augustine, Contra Julianum 2.6.53-73","ref":"2.6.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Ex hac lege carnis rcpugnante legi mentis nihil Christi corpus attraxit; quia nou ex illa Virgo concepit. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis eamdem legem prima nativitate ncino non traxit; quia nisi ex illa mulier nulla concepit. Et ideo venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem cornera non cunctatus est dicere (Supra, lib. i, n. 9): sed numquid ideo negavit ex Dco? Quomodo dici. nius, et ex carne carnem, et ex homine carnem; numquid etiam sic negamus ex Dco'? Ergo et ex Deo, quia creat; et ex homine, quia generat; et et peccato, quia vitiat. Sed Deus qui genuit Filium sibi coæternum, quod in principio Verbum erat, per quod crcavit omne quod non erat, etiam ipsum creavit hominem sine vitio \\ non es semine hominis per virginem natum, in quo rcgenerat hominem generatum, Naratque vitiatum, a reatu statim, ab infirmitate paulatim. Contra quam regeneratus, si jam ratione utitur, illo spectante atque adjuvante velut in agone confligit: quia virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 9), dum contra hoc nostrum quod a justitia deficit, illo nostro quod ad justitiam proficit dimicatur; ut vincente profectu totum surgat in melius, non vincente defectu totum vergat in pejus. Parvulus vero, in quo adhuc rationis nullus est usus, voluntate quidem propria nec in bono est, nec in malo; quia nullam in alterutrum cogitationem versat1, sed utrumque in illo consopitum vacat, et bonum naturale rationis, et malum originale peccati: sed annis accedentibus, evigilante ratione, venit mandatum, ct reviviscit peccatum: quod adversus crescentem cum pugnare coeperit, tunc apparebit quid in infante latuerit, et aut vincit, et damnabitur2; aut vincitur, et sanabitur. Non tamen ideo malum hoe nihil nocuisset, etiamsi priusquam in illo apparere coepisset, parvulus hac exisset e vita: quia reatus ejusdem mali, non quo reum maium est, sed quo reum facit in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi regeneratione nou solvitur.","prev":{"citation":"Contra Julianum 2.6.28-52","label":"2.6.28 to 2.6.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.28"},"next":{"citation":"Contra Julianum 2.6.74-76","label":"2.6.74 to 2.6.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.6.74"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}