{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 20","citation":"Augustine, Contra Julianum 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Verum tu qui me verbis mcis repugnasse dixisti, quod esse falsissimum vidcbit quisquis te audito ea relegerit, et Apostolum genitalia nomine corporis appellasse recoluerit: In ergo qui in me quasi sententias meas inter se pugnantes notasti, et momordisti, expone quemadmodum tibi ipse constiteris, ncc tibi ipse restiteris, ubi primum dixisti, « Cum vent am fuerit ut filii scminentur, ad voluntatis prorsus nutum membra in hoc opus crcata famulari; et nisi eorum impedimenta, aut de infirmitate, aut de immoderatione proveniant, servire animi imperio I: # postea vero, < hoc genus motus in his babendum putasti, quæ multa in nostro corpore ordiue suo ac dispensatione secreta, voluntatis non imperium, sed consensusm requirunt 2. > Ubi quidem perspicuæ veritati ex aliqua parte cessisti: sed illud quod prius dixeras delcre debuisti. Quomodo eniin secundum priorem sententiam tuam, 3 ad voluntatis prorsus nutum ista, > de quibus agimus, < membra famulantur, atque imperio animi serviuut; > si secuudum posteriorem sententiam tuam, sicut fames et sitis et digestio, non voluntatis imperium, sed consensum requirunt? » Multum quidem laborasti, ut hæc invenires, quæ contra te potius quam contra me diceres: sed in t li causa non tibi esset necessarius labor. si adesset pudor. Quid enim prodest, quia < vererundari te > dicis, < ct de rebus loqui talibus hOl'rure prohiberi, sed necessitate compelli; > quando non erubuisti sententiam tuam relinquere scriptam, contra quam tu ipse perspicua veritate turbatus, mox aliam sententiam protulisti? Quanquam et ipsa commemoratio verecundiæ tuae nimis inverecunda est. Sed idco mihi placet, quia contra te loquitur. Homo es enim., qui non erubescis libidinem laudare, et erubescere te dicis de libidinis rnolibus disputare.","prev":{"citation":"Contra Julianum 18.17-32","label":"18.17 to 18.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/18.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/18.17"},"next":{"citation":"Contra Julianum 21","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/21"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}