{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.15.1-19","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.15.1-19","ref":"3.15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.15.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Jam vero quod me dicis assumere, < Omnis commixtio corporum mala; > nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae accusasse commixdonem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cujusquam præcedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adjungis, < Filii autem de corporum commixtione nascuntur, I dico. eane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea. Non enimego dico, < Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt; > quandoquidem ipsam conjugum operationem, quæ fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed polias bonam: quia bene utitur Hbidinismalo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut libcrentur a malo. 16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste1, non mens. Dicis ergo, < Causa sexuum commixtio corporum: > et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, ei adjungis: « Si mala semper commixtio, deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum. i Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa3, non solum malam non dico, verum etiam bonam dieo. Huc accedit, quia et consequeris non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subjugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset conditio corporum, cujus Deus auctor est, quoniam maia esaei omnium hominum maris feminaeque commnixtio;","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.12.22-41","label":"3.12.22 to 3.12.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.12.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.12.22"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.15.20-40","label":"3.15.20 to 3.15.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.15.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.15.20"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}