{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.22.1-17","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.22.1-17","ref":"3.22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.22.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quamvis et ad hoc intelligendum sit emortuum ' fuisse corpus Abrahae, ut non valeret de omni fee mina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum jam de grandiore non possit, quamvis illa de juvene possit. Qui enim lam prolixo tempore tunc vivebant, procul dubio serius ficbant ita decrepiti, ut ad concubitum moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest id accidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quatuor agens annos, qui religiose cum conjuge religiosa. jam viginti ouinque annos vixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriani; qui utique pro modulo, quo isto tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham in annis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius credilnr, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Due quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat vulva ejus emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat juventute; altera aetatis, nen quia nonaginta annos agebat, sed quia jam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessaverint I per aetatem, non eas jam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hac tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo vire an. cillam dedit, de qua voluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed 'sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi. Et verba ejus ad virum ista suat: Ecce conclusit me DeM, ut non pariam. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.19","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.19"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.22.18-36","label":"3.22.18 to 3.22.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.22.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.22.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}