{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.35.41-56","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.35.41-56","ref":"3.35.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.35.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.35.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.35.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habcbat. » 37. Miror tamen quod isto exemplo a te commomorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire '. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est, Concluserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abr hæ ( Gen. xx, 18). Hanc enim conclusionem sic vis intelligi, tanquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta: cum magis indicctur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impregnanda concumbere femina, aut parere imprægnata non posset: et non attendisti, homo qui non vis judicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nee ipse adulterino corde peccaverit, ct Deus quantulumcumque peccatum ejus in mulicribus ad eum pertimentibus vindicaret. Vides contagionem, transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo judiciorum sapicntise et scientiæ Dei ( Rom, XI, 33 ); ei garrire desine contra originalis secreta peccati. CAPUT XX. — 38. Deinde incipis disputare de excessu concupiscentiæ, quem reprehensibilem dicis: quasi in ejus moderatione, cum ea bene utitur conjugaius, cquus ipse qui malus est, et non potius sik ejus auriga laudandus (a). Quid ergo te adjuvant testimonia de Scripturis, quibus ostenditur, quemadmodum Deus vel prohibcat libidinis vel damnet excessum. Illud potius inlucre, quidquid in quorumlibct flagitiorum turpitudine, quoe genitalibus membris perpetratur, horremus, concupiscentiam carnis, nisi teneatur, elicere ipsis motibus suis, quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum perducit in somnis.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.35.16-40","label":"3.35.16 to 3.35.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.35.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.35.16"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.39","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.39"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}