{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.4.31-51","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.4.31-51","ref":"3.4.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"XI, 6), quia non gratis daretur, sed secundum debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse nullum babere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia, Dimute nobis debita nostra (Matth. VI, 12) Hæc in vobis noverant, et rectissime oderant '. Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis, < Si quis aut iiberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium con. ditorem dixerit, Pelagianus et Coelestianus vocatur » sed qui libertatem in quam vocati sumus 4, non gratix Dei tribuerit; et qui parvulorum liberatorem Christum negaverit; et qui uiquam in hac vita justo aliquam in dominica oratione pclitioncm, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse hujus crroris accipit nomen, quia errore communicat crimen. 3. Jam vero Manichæorum crimine, quæ catholica lumina audeas, vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere, Sane, ut dicis, si « pro vobis potius ab Imperatore responsum est, » cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intelligitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc faciiis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, ant redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris I. Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod I unum > dicis < egressum, qui in se summam prælii sitam optat intelligi; » videlicet ulPelagianis I tu videaris David, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induxisti partum et placitum cum Pelagianis, ut si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam vos provocem, quos uhicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus;","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.4.12-30","label":"3.4.12 to 3.4.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.12"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.4.52-65","label":"3.4.52 to 3.4.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.52"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}