{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.4.52-65","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.4.52-65","ref":"3.4.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"qui debellavit apud Carthaginem Coelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli (a) tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palæstina Pelagium, ubi causam vestram suæ damnationis timore damnavit: ibi enim omnino cecidit hæresis vestra. Et quia ille, cujus figura erat David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem vestrum etiam Pelagii lingua tanquam I prostrati et jacentis gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris, propterea vos novos haereticos dici, quia omne malum quodpeccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola voluntate consistere, > jam vobis Pelagius, imo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiamsi non bapt!zentar, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo malum, quod Baptismate diluatur; dicite quo merito parvulus non baptizatus æterna morte plectatur. Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat, Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo, Si non manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54); dicturus fueram parvulum habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hancvitam? puto quod vos maledixisse homini poenitebit. Jain vos ergo totius pœniteat hujus erroris.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.4.31-51","label":"3.4.31 to 3.4.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.4.31"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.5","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.5"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}