{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.45.1-17","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.45.1-17","ref":"3.45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quæ sunt autem sanctarum virginum, sicut appellas, < gloriosa certamina; > nisi quia non vincuntur a malo, sed vincunt in bono malum? Quæ non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet enim palmam de hujus mali subjectione, quamvis minorem, pudicitia etiam conjugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat: belligerat, ne definitum ex consensu conjugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas vires habet ista pudicitia conjugalis, tantumque Dei donum est, ut faciat quod præscribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro conjugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis filiis sat est, etiam ipsum conjugis corpus attrectet. Talis pudicitia nec menstruatis, nee gravidis utitur feminis, nec ejus aetatis qua certum est eas jam concipere non valere: nec eam prorsus concumbendi vincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur gencrationis effectus. Si quid vero fit in conjuge, non quidem contra naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat, veniale apud Apostolum reperitur ( I Cor. VII, 6); quia nequaquam limes conjugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse non excedatur, contra malum concupiscentiæ dimicatur. Quod usque a deo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur. Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus: et quia te fideliter pugnare existimas, vinci times. A quo, quæso te, vinci times? a bono an malo? An forte sic a me vinci times, ut adhuc malum neges, et tanquam bonum laudes a quo vinci times? Inter duos adversarios constitutus in magnas coarctaris angustias, et me vis vincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando adversus eam confiteris malum, laudando eam deseris veritatis bonum. Sed ego te vinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te ante judicem, non alium, sed te ipsum.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.41.19-35","label":"3.41.19 to 3.41.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.41.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.41.19"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.45.18-46","label":"3.45.18 to 3.45.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}