{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.45.18-46","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.45.18-46","ref":"3.45.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Vis enim vincere concupiscentiam expugnatione ejus, me vero laude ejus: sed ego respondeo, Ut vincatur qui laudat, judicet qui pugnat 1. Si- enin malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum judex eris. An forte adversus libidinem non cerLabis, ne in isto quod mecum habes certa. mine supereris, dicens tibi ipsi, Melius non pugno, quam ostendo pugnando malum esse quod laudo! Noli, obsecro te. Quid enim sum ego, quem pro magno desideras vincere? vincat te potius veritas, ut tu libidinem vincas. Nam si adversus eam pugnare destiteris, vinceris,,inderis et ad immunda omnia petraberis. Quod cum sit horrendum malum, nec ad hoc quod desideras libi proderit; etiam sic enim vinceris a me, imo ab ipsa quam prædico veritate. Sed concupiscentiæ laudator et' concupiscentiæ debellalor etiam tuo judicio vinceris, cum id malum laudas, de cujus debellatione gloriaris. Si autem ne certamine dimicantis vincatur lingua laudantis, pugnare jam desinis; captivum concupiscentiae, desertorem continentiæ vincam, non jam suo, sed judicio sapientiae. Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet. enim laudes concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas adversus eam; cernis quam verum de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Joannes, quod non est a Patre ( I Joan. Ii, 16). Nam si, ut dicis, < qui modum ejus non tenet, bono male utitur; < etiam in male utentibus bonum est ipsa. Quae igitur est illa, quie non est a Patre? An etiam ipsam, quomodo libet intelligas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa, ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qni bono utitur male.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.45.1-17","label":"3.45.1 to 3.45.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.1"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.45.47-54","label":"3.45.47 to 3.45.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.47"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}