{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.46","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.46","ref":"3.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis. Ac per hoc recte a me dictum est, < Ita nuptiarum bonum maJo originaliquod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari > (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. I, c. 1). Bonum enim naturale dni, quod mecum ipse collaudas; malum autem originale dixi, cujus motibus mecum repugnas, et cujus contra me laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es, et contra quod spiritualiter dimicas quia renatus es. Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad prævaricationem, quam diaboli astutia seminavit, unde ic gratia Christi liberavit; ut prius hoc malo bene utercris in conjuge, nunc illi adverseris in te; non jam reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cam Christo: si tamen ista hæresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus, confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ina separato (a) quasi alia natura sit, sed in te omni ex parce sanato, in perpetua pace læteris.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.45.47-54","label":"3.45.47 to 3.45.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.45.47"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.47","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.47"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}