{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.48.1-22","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.48.1-22","ref":"3.48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.48.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Ridiculum est autcm, quod mé dicis, < Epicuri vias gradientem habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere. Y Quid, si ego laudarem corporis voluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter faeis, quod inerudite atque impoliie faciebat Epicurus: quasi propterea sis ejus adversarius, quia diserte dicere non noverat ille, quæ dicis. Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem voluptatis esse, et Epicurcum non esse. Sed noli laborare, ego te ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum bominis bonum in corporis posuit voluptate, tu autem magnam partem humani bont ponere in virtute conaris, quam veram, id est, ver;e pietatis ignoras. Dixit enim homini Deus It Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, is ). Et haec uude homini, nisi ille det de quo scriptum est, Dominus sapientes facit caecos ( Psal. CXLV, 8); et de que item legitur, Si quis indiget sapientia, postulet a Deo (Jacobi i, 5)? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo aliquam partem in voluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de voluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius ( Libro de Paradiso, cap. 12, et libro de Philosophia, citato supra, lib. 2, nn. 13,15 ); inimicam scilicet esse justitiae, et quod bomo concupiscentiæ voluptate concretus, priusquam nascitur subeat contagia delictorum. Quod autem ad morespertinet nostros, quemadmodum vivamus, in promptu est eis cum quibus vivimus. Nunc de catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te. Nam tua me non terret, velut lingua censoris. Fateor me docere homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, no. ipsos decipimus, et veritas in nobis non eat ( I Joan. I, 8). Fateor me in populo et cum populo Dei pectus tundere, et vcraciter dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.47","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.47"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.48.23-46","label":"3.48.23 to 3.48.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.48.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.48.23"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}