{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.55","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.55","ref":"3.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.55.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"De arboribus autem bona et mala, qnantum erraveris, puto me salis demonstrasse fin primo hujus operis libro (Cap. 8, n. 58-41 ): et cum eosdem nodos repetas, qui jam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quæris < per quid peccatum inveniatur in parvulis; > et enumeras multa bona, tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas. < Parentes, > inquis, < qui conventu suo causam fecere peccato, jure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret. > Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale -peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit innumerabiles impios, eliam quos novit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si nou fecisset, servos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas, Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cujus ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt.Nempe, quod etiam tu confiteris, peccatam nullum esset, si nulia præcessisset voluntas mala: qnia et originale peccatam (quod nos dicimus, vos negatis) nullum essel utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel angelica vel humana. Numquid propter boc Deum causam dicturus es pecdtorum, quia voluntas ejus causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas, < a diabolo ducitur origo nascentium, » in quantum homines sunt, < quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullua nascitur hominum. > Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.53.17-39","label":"3.53.17 to 3.53.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.53.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.53.17"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.56","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.56"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}