{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Julianum 3.56","citation":"Augustine, Contra Julianum 3.56","ref":"3.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.56.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Julianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"< Rimam' > quæris < inter tot innocentiae præsidia, qua potuerit intrare peccatum: > cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam januam, dicens, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Sed haec tacens verba, dicis tua, < Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur: > cum homines siut opus Dei, peccaturo autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas, < Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum: > quasi non alius religiosius sibi clamare videatur, Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea cese ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec uhi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opos est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, vita, sensus, ratio, cæteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28)? Id autem operatur occulto qnodam opere beneficentiæ I suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamvis origine vitiata. CAPUT XXV. — 57. Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo verbis meis fingis quod dixerim, < Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante peccatum Adæ, quæ sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum esse potuissent? » Detrahe nuptiis concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, detrahe malum contra quod pugnas gloriosa exercens continentiae virtute certamina; ct non opus est ut cætera detrahas, si nuptias quaeris qnales ante peccatam primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine necessitate sexuum quis unquam ullas nuptias cogitavit? Sed bellum quod in se casti sentiunt, sive continentes, sive etiam conjugati, hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse. Ipsae ergo etiam nunc sant nuptiae, sed in generandis filiis tunc nullo malo uterentur, nunc concupiscentie malo bene utuntur. Quo malo sua bona non perdidemnt, in castitatis lide, in conjunctionis foedere, in propaginis germine. Adhaereret ergo tunc etiam vir uxori ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis turbid:e, sed tranquillae tantummodo voluntatis, qua imperamus caeteris membris '.","prev":{"citation":"Contra Julianum 3.55","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.55"},"next":{"citation":"Contra Julianum 3.58","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.58"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}